Cockersand Abbey. The chartulary of Cockersand abbey of the Premonstratensian order

[Coupeland]
Universis sanctae matris ecclesiae filiis Alanus filius Ketelli salutem in Christo. Noverit universitas vestra me dedisse concensu haeredum meorum et concessisse [et hac mea carta confirmasse] Deo et [domui] Sanctae Mariae [de Cokersont et fratribus ibidem Deo servientibus] septem acras terrae meae in Seton in Couplont, in puram et perpetuam elemosinam liberas et solutas ab omni exactione saeculari et servitio, cum communione et omnibus aisiamentis praedictae villae ad opus eorum et averia qui praedictam terram de praefatis fratribus tenuerint, pro salute animae meae et sponsae meae Aliz et [patris mei et matris meae et omnium antecessorum et successorum meorum]. Haec autem donacio terrae facta est eis in Kirkevet ubi mansio Willelmi filii Rogeri sita est et circumquaque. Hiis testibus, [Henrico filio Arturi, Willelmo de Furneis, Rogero Flamang, Willelmo filio Ketelli, Willelmo de Bouvile, Alano filio Gospatric, U. Capellano, Marsillio de Furneis, U. filio Cops, H. filio Ketelli, Roberto filio Thomae et multis aliis]. De ista terra feofatus est Willelmus filius Rogeri et haeredes sui per Henricum priorem istius domus eo tempore et Conventum, Reddentes per annum xij denarios ad festum Sancti Michaelis, Et ad obitum eorum facto testamento matrici ecclesiae terciam partem tocius substanciae suae. Grant in frankalmoign by Alan son of Ketel [de Copeland] with the consent of his heirs to God and the house of St. Mary of Cockersand and the brethren there of seven acres of land in Seaton in Copeland with common right and all the easements of the said vill for beasts and for the use of those who should hold that land of the said brethren, for the health of his soul and the soul of his wife Alice. This land was in Kirkhead where the dwelling of William son of Roger was set and everywhere around it. Witnesses, Henry, son of Arthur [de Boyvill], William de Furness, Roger le Fleming, William son of Ketel, William de Boyvill, Alan son of Gospatrick, U. the chaplain, Marsillius de Furness, U. son of Cops, H[enry] son of Ketel [de Cornay], Robert son of Thomas and others. [S.D. 1184-1190]. William son of Roger and his heirs were enfeoffed by Henry, at that time prior of the house, and the convent, rendering twelve pence yearly at the feast of St. Michael, and at their decease- testament to mother church having been made- the third part of their whole substance. [The remainder of this page is blank.]